Hľadaný výraz: Ez 44,9-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum Israel. 10 Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum Israel, qui erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam 11 et erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. 12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. 13 Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omnia sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem suam et abominationes suas, quas fecerunt. 14 Et faciam eos ministros in omni ministerio domus et in universis, quae facienda sunt in ea.

1

mail   print   facebook   twitter